Liber Isaiae Prophetae*

Caput 2: Versus 11

Oculi sublimis,etc.Hier.Nec divitiae, nec potentia, nec nobilitas generis quemquam salvabit, omnibus superveniet una captivitas. Possunt et de judicii die haec accipi, cum omnis creatura in conspectu Dei humiliabitur, et nihil se esse sentiet comparatione ejus.Exaltabitur autem solus Dominus in die illa.
(* Traductions européennes)